monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 109
{XLVI} Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.